monumenta.ch > Plinius > sectio 100

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 100
{LX} Differentia foliorum et hic quae in arboribus, brevitate pediculi ac longitudine, angustiis ipsius folii, amplitudine, iam vero angulis, incisuris, odore, flore. diuturnior hic quibusdam per partes florentibus, ut ocimo, heliotropio, aphacae, onochili. multis inter haec aeterna folia, sicut quibusdam arborum, inprimisque heliotropio, adianto, polio.